MOLLIS

MOLLIS
MOLLIS
apud Claudian. Epigr. 8. de Apono, v. 11.
Altô colle minor, parvis erectior arvis,
Conspicuo clivus molliter orbe tumet:
idem cum leni, apud Fortunatum l. 1. carm. 19.
Hic brevis ascensus leni subit aggere clivum,
Carpit et obliquâ mole viator iter:
dicitur clivus vel agger, qui non praecipitis ascensus est, sed quem citra laborem gradiendo vincere possis. Ei opponitur inivus mons, praeceps et ascendi difficilis. Ovid. Met. l. 10. Fab. 5. v. 172.
——— ——— per iuga montis iniqui
Ire comes: Longaque alit assuetudine flammas.
At Molles, apud Petronium Satyr. Molles, teretes, Deliaci manu recisi; eunuchi sunt seu excisi. Unde mollire, pro castrare, apud Stat. l. 3. Sylv. 4. v. 68.
——— haud ulli puerum mollire potestas
Credita, sed tacitâ Iuvenis Phoebeius arte
Leniter, haud ullo concussum vulnere corpus,
De sexu transire iubet ———
Et Claudian. Eutrop. l. 1. v. 47.
Advolat Armenius certô mucrone recisos
Edoctus mollire mares ———
Vid. Casp. Barthium Animadvers. ad h. l. Inter Deastros Gentilium
Liber membris cum mollibus et liquoris feminei dissolutissimus laxitate, ridetur Arnobio l. 6. quia Bacchus λυσιμελὴς non minus ac Venus. Eleganter autem ait, liquoris feminei dissolutissimus laxitate. Sic enim feminae dicuntur molles, quasi liquescentes, ac diffluentes, unde incessus earum laxior ac dissolutior. Appuleius Miles 2. Incessu perfluô feminam mentiebatur. ὑγρὸν βάδισμα Graeci dicunt, ut videre est apud Clementem Alex. Paedagog. l. 3. ubi de histionum saltatorumque fracto in cessu, et Dionem Chrysostomum de Regno l. 4. Libero Venerem addit Tertullian. de Spectac. c. 10. ob rationem dictam. Et est plane in artibus quoque scenicis Liberi et Veneris patrocinium, quae privata et propriasunt scenae, de gestu et corporis fluxu. Nam moilitiam Veneri et Libeo immolant: illi per sexum, isti per fluxum dissoluti. Vide Desid. Heraldum ad Arnobit loc. et supra voce Dissoluti.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Mollis — Basisdaten Staat: Schweiz Kanton …   Deutsch Wikipedia

  • Mollis — Escudo …   Wikipedia Español

  • Mollis — Localité suisse Une vue d ensemble de la localité serait la bienvenue Administration Pays Suisse …   Wikipédia en Français

  • Mollis — Mollis, Pfarrdorf im Schweizercanton Glarus, rechts am Molliser Kanal von 9556 Fuß, zur Austrocknung der Linthsümpfe, u. am Fuß des Fronqlpstocks; Fabriken in Baumwollenzeug, Tuch, Piquée; Landbau, Viehzucht (Fabrikation von Schabziegenkäse);… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mollis — Mollis, Flecken im schweiz. Kanton Glarus, (1900) 1912 E.; Mineralbad. Mollister Kanal, der obere Linthkanal …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Mollis — Mollis, Dorf im Kanton Glarus, mit 3000 E., Baumwollefabrikation u. Schabziegerbereitung. Gefechte am 25. und 26. Sept. 1799 …   Herders Conversations-Lexikon

  • mollis — index malleable, pliant, resilient, sensitive (easily affected), susceptible (responsive) Burton s Legal Thesaurus …   Law dictionary

  • Mollis — For other uses, see Mollis (disambiguation). Mollis Country Switzerland …   Wikipedia

  • Mollis — Original name in latin Mollis Name in other language Mollis State code CH Continent/City Europe/Zurich longitude 47.09418 latitude 9.07542 altitude 447 Population 3014 Date 2013 04 02 …   Cities with a population over 1000 database

  • mollis — mọllis, mọlle [aus gleichbed. lat. mollis]: weich; z. B. in der Fügung ↑Ulcus molle …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”